- ABEN-EZER vel EBEN-EZER
- ABEN-EZER, vel EBEN-EZERLatine lapis adiutorii; locus in Palaestinâ, 1 Sam. c. 4. v. 1. inter Maspha et Sen, ibidem c. 7. v, 12. Corraeus vocatur hic locus a Iosepho. Hîc cum castra haberent Israelitae, profligati a Philistaeis arcam restamenti adferri voluerant, tamquam tutiores futuri, Deô praesente; sed mox et ipsi caesi et arca capta est. Quod autem Corraeum a Iosepho vocatum hunc locum asserit auctor, vereor ne mendum sit. Coreas quidem apud Ioseph. invenio, de Bello Iud. l. 1. c. s. iuxta Pellam, et Scythopolin; ceterum an locus iste sit Aben/ezer, alii viderint. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.